<08.3 Prothemata>

Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,1 
marg.| ADAMANTIUS. Donavit Deus nomen «quod est super omne nomen» Iesu Christo. Hoc autem1 est Iesus. Ideo «in nomine Iesu omne genu flectatur2, celestium, terrestrium et infernorum». Et quia est3 «super omne nomen», nullius4 retro generationibus nominatum est. In Genesi multos iustos5 legimus, sed6 nullus eorum nominatus est Iesus. In Exodo hoc nomen7 primum invenio8 ubi legitura: «Quia venit Amalech et expugnabat Israel. Et dixit Moyses ad Iesum in Raphidim: Elige tibi viros potentes ex omnibus filiis Israel. Egredere et conflige cum Amalech. Moyses confitetur se non posse exercitum ducere non posse obtinere quamvis eum eduxerit de Egypto. Vides cui bellum cesserit9 gerere adversum Amalech. Hic primo nomen Amalech et Iesu discimus ubi videmus eum ducem exercitus, non cui Moyses indulserit10 principatum sed cui cesserit. Non poterat eligere «viros potentes»b."Tu, inquit, elige tibi"c. Ubi ergo primum disco nomen Iesu continuo mysterii video sacramentum. Ducit enim Iesus exercitum et cum extolleret Moyses manus invalescebat Israel. Cum autem deiceret, invalescebat Amalech. Tunc ergo invalescit Iesus et vincit quando Moyses erigit manus. Victus est autem populus ille ab Amalech quia iam non erigebat manus Moyses11 sed erant demisse deorsum. Illi sunt enim de quibus diciturd :"Si crederetis Moysi, crederetis et mihi" et ecce vultis me occidere qui legem non facitis. Cessante enim lege et operibus legis apud illos qui suam iustitiam volentes statuere, iustitie Dei non sunt subiecti, demisse sunt manus Moysi invaluit incredulitas, vincitur populus. §12 Sed et Nadab et Abiud et Eleazar relinquuntur in castris et Iothor cum eis ut iudicent populum. Iesus sequitur Moysen in montem cum quadam adiectione verbi mirabilis. Dicitur enim quia assistebat Moysi non ut secundus13 vel inferior, sed ut adiutor et protegens.A
a Ex. 17, 8-9.
b Ex. 18, 21.
c Cf. Ex. 17, 9: « Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros et egressus, pugna contra Amalec cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea ».
d Io. 5, 46.
A ¶Codd. : To85 Rusch PL
1 autem] om. To85
2 flectatur] flectitur PL
3 est] om. To85, hoc est nomen PL
4 nullius] nullus To85, idcirco nullis PL
5 m. i. To85 Rusch ] inv. PL
6 sed To85 Rusch ] et PL
7 nomen] om. PL
8 ubi legitur... progens] (Exod. XVII) etc. PL
9 b. ces.] inv. To85
10 indulserit] indulxerit To85
11 m. M.] inv. To85
12 § To85] om. Rusch
13 secundus] sequens (?) scilicet To85
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,2 
marg.| Illud autem quale est quod cum primo nominatur non indicatur nomen patris eius, neque secundo neque tertio. Cum vero pater nominatur, non Iesus sed Osee dicitur. Inter exploratores enim nomen eius dicitur et forte exploratoris officio, non Iesus sed Osee dicitur, et Nave filius. Cum vero redit et, perterritis omnibus, solus desperantem populum erigit, Iesus dicitur, non Nave filius sed ille cui dictum erat: «Educ exercitum et conflige cum Amalech».B
B ¶Codd. : To85 (non contuli) Rusch PL
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,3 
marg.| Illud quoque magnipendendum14 est quod cum in transfiguratione vultus Moysi omnium Hebreorum hebetaretur aspectus nec possent intueri faciem eius Iesus non tantum faciem intuetur sed in interioribus tabernaculi mysteriorum conscius perseverat. Liber ergo hic non tam filii gesta Nave quam Iesu Dei mei sacramenta significat. Ipse enim ducit exercitum et confligit contra Amalech et quod ibi adumbratur manibus extensis affigit cruci sue triumphans {t. 1: Erfurt, f. 215va; facsim., p. 430a} principatus et potestates in semetipso.C
C ¶Codd. : To85* Rusch PL
14 magnipendendum To85² Rusch ] pendendum To85*
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,4 
marg.| Defunctus est Moyses15, id est lex, lex enim et prophete usque ad Ioannem. Undee «habent Moysen», id est legem «et prophetas audiant illos». Defunctus est ergo Moyses famulus Dei, id est lex et legalia precepta; unde mulier vivente viro alligata est legi et adultera nominabitur si fuerit cum viro adultero etc. Mulierem sine dubio animam nominavit que sub Moysi lege tenebatur et vivente viro alligata erat legi. Si autem mortuus fuerit vir eius id est lex absolutam dicit eam que subiecta esse videbatur. Ideo necesse est legem mori ut qui credunt Iesu: adulterii crimine non notentur. Iesus ergo Dominus meus suscipit principatum. Conferamus gesta Moysi cum principatu Iesu. Cum Moyses educeret populum de Egypto nullus ordo in populis nulla in sacerdotibus observantia transerunt aquam maris salsam et nihil habentem dulcedicinis. Murus erat aque dextra et leva. Cum vero Iesus meus ducit exercitum sacerdotes precedunt arca testamenti in humeris portatur sacerdotum non a mare aque non salsus fluctus occurrit. Venio ad Iordanem non in perturbatione metus et fuge sed cum sacerdotibus arcam Domini portantibus in qua lex Dei et divine littere servantur. Ingredior Iordanem non in furto sed in tubarum cantibus mysticum quiddam et divinum canentibus ut ad predicationem tube celestis incedam. Ibi dictum est quod divisa est aqua in duas partes et unus aque murus erat a dextris, alius a sinistris, hic vero qui venit solvere medium parietem fecit utraque unum. Una enim parte erecta est aqua alia vero pars defluxit in mare.D
e Lc. 16, 29.
15 e . Moyses Md036v-2 Rusch ] inv. T20a
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,5 
marg.| Hic quoque ait: Parate vobis cibos ad viam. Hodie idem dicit Christus. Cibi enim opera sunt que nos ad futuram vitam velut fidele viaticum comitantur. Sed unde iubet hos cibos parare non habentes frumentum? Manna enim erat eis cibus. Sed cum transierimus fluminis huius ripas desinet manna. Ideo si quisque non paraverit sibi cibos non poterit sequi Iesum terram promissionis intrantem.E
E ¶Codd. : To85* Rusch , om. PL
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,6 
marg.| Videamus quos fructus primum capiant in terra promissionis. Manducaverunt inquit primum fructum de regione palmarum et manducaverunt primum azima. Nobis enim mundi iter digressis si recte sequamur Iesum prima occurrit palme victoria et abiecto fermento malitie et nequitie azima nobis sinceritatis et veritatis parantur.F
F ¶Codd. : To85* Rusch , om. PL
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,7 
marg.| Mittit tamen Iesus noster exploratores ad Hierichontinum regem et suscipiuntur a meretrice. Sed ideo suscipit ne ultra sit meretrix. Quelibet anima meretrix fuit dum viveret in desideriis carnis. Suscepit ergo exploratores Iesu id est angelos quos mittit ante faciem suam; ut prepararent viam neque in omnibus locis neque in inferioribus locat sed in excelsis quia non in infimis et terrenis Dominum Iesum suscipimus sed a patre perfectum et de celestibus venientem.G
G ¶Codd. : To85* Rusch , om. PL
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,8 
marg.| Nec stipulam lini in qua latuerunt absque sacramentis accipio. Est enim linum sacerdotale indumentum per quod significantur. Quod mutandi erant ad sacerdotale fastigium unde vos autem gens sancta regale sacerdotium vel quod in sacramento legis ubi de sacerdotibus annotatur populi huius qui est ex gentibus latebat occulta vocatio.H
H ¶Codd. : To85* Rusch , om. PL
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,9 
marg.| Continuo inimicitias subdit meretrix adversus Iericontinum regem quia «caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem». Unde odit vos mundus quia me priorem vestrum odio habuit. Est ergo rex inimicus huius meretricis princeps scilicet huius mundi qui insequitur et occupare cupit exploratores Iesu. Sed non potest: quia per montem iter faciunt: non per humilia nec in vallibus delectantur quia hec meretrix dicitf: «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi». Non potest illuc ascendere princeps mundi nec per excelsum iter ad Iesum pervenire quia si eum temptans in excelsis locaverit dicit ei. Mitte te deorsum quia humilia semper eligit et caduca. In his sedet et regnat in quibus etiam usque ad infernum descendit16.I
f Ps. 120, 1.
I ¶Codd. : To85* Rusch , om. PL
16 descendit Rusch ] descendat To85
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,10 
marg.| Moyses non dixit ‘Stet sol’ nec maximis imperavit elementis. Iesus vero ait: «Stet sol super Gabaon et luna super vallem Elom». Et adiecit Scriptura quia numquam sic Deus audivit hominem. Iesus ergo meus solem stare fecit nec tunc tantum sed multo magis in adventu suo dum pugnamus contra inimicos et luctamur contra principes et potestates, {t. 1: Erfurt, f. 215vb; facsim., p. 430b} sol nobis iustitie semper assistit nec deserit nec festinat occumbere. Ait enim: «Ego vobiscum sum omnibus diebus». Nec solum duplicato die nobiscum est sed usque ad consummationem seculi donec obtineamus inimicos.J
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,11 
marg.| Videamus etiam quid promittat Iesus17 militibus suis. Omnis inquit locus quemcumque subdideritis vestigiis pedum vestrorum vester erit. Hoc dixit illis qui tunc erant de regionibus Chananeorum ceterarum gentium quas expulsis indignis habitatoribus hereditate possederunt. Sed sunt quedam diabolice gentes contra quas est nobis spiritualis colluctatio quantascumque ex his pedibus nostris subdiderimus ipsarum regiones18 provincias et regna19 Iesu meo distribuente capiemus20. Fuerunt enim aliquando angeli et in regno Dei magnifici unde : « Quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? » Si hunc vincere potuero si meruero ut Dominus meus21 Iesus conterat Satanan sub pedibus meis consequenter accipiam locum eius in22 celis. Sed in hanc23 hereditatem non oscitantes et dormitantes intrabimus. Iram sue24 gentis angelum habet25 hanc nisi viceris26 in temetipso et abscideris a te omnes motus iracundie et furoris locum quem habuit ille angelus in hereditatem capere non poteris quia desidia27 tua eum de terra promissionis non expuleris. Similiter superbie zeli avaritie et libidinis incentores sunt angeli et instinctores horum malorum quorum nisi in temetipso vitia viceris et de terra tua que iam per gratiam baptismi sanctificata est exterminaveris nullo modo plenitudinem permisse hereditatis accipies.K
17 Iesus] Deus Lf175
18 regiones] regionum Lf175
19 et regna] om. Lf175
20 capiemus] capiamus Lf175
21 meus] om. Lf175
22 in] + excelsis Lf175
23 in hanc] Lf175
24 sue] suam Lf175
25 habet] hic Lf175
26 viceris] vicens Lf175
27 desidia] desideria Lf175
Numérotation du verset Ios. Prol.3 Prothemata,12 
marg.| Sub Moyse non est dictum quia cessavit terra a preliis. Certum est autem quod terra nostra in qua sustinemus certamina virtute solius Iesus cessabit a preliis. Intra nos enim sunt gentes vitiorum que animam iugiter oppugnant. Inter nos sunt Chananei, Phereezi, Iebusei. Laborandum est ergo et vigilandum et multo tempore perseverandum ut his gentibus fugatis, terra nostra cesset a preliis. Meditemur ergo in lege Domini die ac nocte. Hec enim meditatio quasi tuba animum tuum concitat ad prelium, ne adversario vigilante dormias. Ideo nec dies sufficit ad meditantum sed et nox adiungitur. Convertimini ergo in toto corde vestro ad Deum. Orationi et verbo Dei vacate. Quid prodest pro peccatis ieiunare et iterum peccare? Quid prodest lavari et iterum inquinari? Ieiunasti aliquanto tempore interim de Egypto existi transisti mare Rubrum, secutus es Moyses mandata scilicet legis, sed iam te a Moyse suscepit Iesus qui secundo circumcidat in colle preputiorum. Unde Iesus ait: «Hodie abstuli a vobis opprobrium Egypti».28 Dum peccamus et regnant in vobis vitia passionum, quamvis relictis idolis, de Egypto exisse videamur, opprobrium tamen Egypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium ire, superbie, invidie, libidinis et huiusmodii. Abstergentur opprobria Egypti et translatus in terram promissionis celestem haereditatem accipies, per Iesum Christum Dominum nostrum.L
28 Sub Moyse non est dictum... Hodie abstuli a vobis opprobrium Egypti] om. PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_Prol.3 Prothemata)

Notes :